# Institutio Oratoria 7.1.31-36

Quintilian, Institutio Oratoria, 7.1.31 to 7.1.36. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/7.1.31

quod fecit, id nonnunquam potentius fit propositione; quae si animos occupavit, prope aures ipsae defensioni praecluduntur. in totum autem congregatio criminum accusantem adiuvat, separatio defendentem. solebam id, quod fieri et ex argumentis dixi, ex tota facere materia, ut propositis extra quae nihil esset omnibus, deinde ceteris remotis, solum id superesset quod credi volebam, ut ex praevaricationum criminibus: ut absolvatur reus, aut innocentia ipsius fit aut interveniente aliqua potestate aut vi aut corrupto iudicio aut difficultate probationis aut praevaricatione. nocentem fuisse confiteris, nulla potestas obstitit, nulla vis, corruptum iudicium non quereris, nulla probandi difficultas fuit: quid superest, nisi ut praevaricatio fuerit? si omnia amoliri non poteram, plura amoliebar. hominem occisum esse constant, non ex solitudine, ut a latronibus suspicer; non praedae gratia, quia inspoliatus est; non hereditatis spe, quia pauper fuit: odium igitur ex causa, cum sis inimicus. quae res autem faciliorem divisioni viam praestat, eadem inventioni quoque, excutere quidquid dici potest, et velut reiectione facta ad optimum pervenire. accusatur Milo, quod Clodium occiderit. aut fecit aut non. optimum erat negare; sed non potest: occidit ergo aut iure aut iniuria utique. iure : aut voluntate aut necessitate, nam ignorantia praetendi non potest. voluntas anceps est, sed, quia ita homines putant, attingenda defensio, ut id pro re publica fuerit. necessitate ? subita igitur pugna, non praeparata; alter igitur insidiatus est. uter ? Profecto Clodius. videsne , ut ipsa rerum necessitas deducat ad defensionem? adhuc , aut utique voluit occidere insidiatorem Clodium aut non. tutius , si noluit. fecerunt ergo servi Milonis neque iubente neque sciente Milone. at haec tam timida defensio detrahit auctoritatem illi, qua recte dicebamus occisum. adiicietur :

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
