# Institutio Oratoria 7.1.38-44

Quintilian, Institutio Oratoria, 7.1.38 to 7.1.44. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/7.1.38

cum ex declamationibus iisdem narrare et contradictiones solvere tam ab actore quam a possessore concessum sit. sed ex plurimis controversiis ne inveniri quidem potest: ut ex illa, Qui tres liberos habebat, oratorem, philosophum, medicum, testamento quattuor partes fecit et singulas singulis dedit, unam eius esse voluit, qui esset utilissimus civitati. contendunt ; quis primus dicat, incertum est, propositio tamen certa; ab eo enim, cuius personam tuebimur, incipiendum erit. et haec quidem de dividendo ex universum praecipi possunt. at quomodo inveniemus etiam illas occultiores quaestiones? scilicet, quomodo sententias, verba, figuras, colores: ingenio, cura, exercitatione. non tamen fere unquam nisi imprudentem fugerint, si, ut dixi, naturam sequi ducem velit. sed plerique eloquentiae famam adfectantes contenti sunt locis speciosis modo vel nihil ad probationem conferentibus. alii nihil ultra ea quae ex oculos incurrunt exquirendum putant. quod quo facilius appareat, unam de schola controversiam, non ita sane difficillimam aut novam, proponam ex exemplum. qui reo proditionis patri non adfuerit, exheres sit. proditionis damnatus cum advocato exulet. reo proditionis patri disertus filius adfuit, rusticus non adfuit: damnatus abiit cum advocato ex exilium. rusticus cum fortiter fecisset, praemii nomine impetravit restitutionem patris et fratris. pater reversus intestatus decessit: petit rusticus partem bonorum, orator totum vindicat sibi. hic illi eloquentes quibusque nos circa lites raras sollicitiores ridiculi videmur, invadent personas favorabiles. actio pro rustico contra disertum, pro viro forti contra imbellem, pro restitutore contra ingratum, pro eo, qui parte contentus sit, contra eum, qui fratri nihil dare ex paternis velit. quae omnia sunt ex materia et multum iuvant, victoria tamen non trahunt. in hac quaerentur sententiae, si fieri poterit, praecipites vel obscurae (nam ea nunc virtus est), et pulchre fuerit cum materia tumultu et clamore transactum. illi vero, quibus propositum quidem melius, sed cura ex proximo est, haec velut innatantia videbunt:

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
