Latin
Book 7, Chapter 1
Quintilian, Institutio Oratoria 7.1.49
Not analysed yet
si lex omnes complectitur, nihil proderit. quaeramus ergo num infirmari ex aliquam partem lex possit. quid aliud (saepius dicam) natura permittit quam ut, cum verba contra sint, de voluntate quaeratur? generalis igitur quaestio, verbis an voluntate sit standum. sed hoc ex commune de iure omni disputandum semper nec unquam satis iudicatum est. quaerendum igitur ex hac ipsa, qua consistimus, an aliquid inveniri possit quod scripto adversetur.