# Institutio Oratoria 7.1.50-52

Quintilian, Institutio Oratoria, 7.1.50 to 7.1.52. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/7.1.50

ergo , quisquis non adfuerit, exheres erit? quisquis sine exceptione? iam se illa vel ultro offerent argumenta: et infans? filius enim est et non adfuit; et qui aberat et qui militabat et qui ex legatione erat? iam multum acti est: potest aliquis non adfuisse et heres esse. transeat nunc idem ille, qui hoc cogitavit, ut ait Cicero, tibicinis Latini modo ad disertum. ut ista concedam, tu nec infans es nec abfuisti nec militasti. num aliud occurrit quam illud, sed rusticus sum? contra , quod palam est dici: ut agere non potueris, adsidere potuisti; et verum est. quare redeundum rustico ad animum legumlatoris: impietatem punire voluit, ego autem impius non sum.

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
