Latin
Book 7, Chapter 1
Quintilian, Institutio Oratoria 7.1.53
Not analysed yet
contra quod disertus, tu impie fecisti, inquit, cum exheredationem meruisti, licet te postea vel paenitentia vel ambitus ad hoc genus optionis adduxerit. praeterea propter te damnatus est pater, videbaris enim de causa pronuntiasse. ad haec rusticus: tu vero ex causa damnationis fuisti, multos offenderas, inimicitias domui contraxeras. haec coniecturalia; illud quoque, quod coloris loco rusticus dicit, patris fuisse tale consilium, ne universam domum periculo subiiceret. haec prima quaestione scripti et voluntatis continentur.