Latin
Book 7, Chapter 1
Quintilian, Institutio Oratoria 7.1.9
Not analysed yet
coniuncta, lege de sicariis commisit L. Varenus. nam C. Varenum occidendum et Cn. Varenum vulnerandum et Salarium item occidendum curavit. Nam sic diuersae propositiones erunt; quod idem de petitionibus dictum sit. verum ex coniuncta propositione plures esse quaestiones ac status possunt, si aliud negat reus, aliud defendit, aliud a iure actionis excludit. in quo genere agenti est dispiciendum, quid quoque loco diluat.