Latin
Book 7, Chapter 2
Quintilian, Institutio Oratoria 7.2.12
Not analysed yet
sed ,cum dicimus, proba hominem occisum, accusatoris tantum partes sunt; a reo nihil dici contra praeter aliquas fortasse suspiciones potest, quas spargere quam maxime varie oportebit, quia, si unum aliquid adfirmaris, probandum est aut causa periclitandum. nam cum inter id quod ab adversario et id quod a nobis propositum est quaeritur, videtur utique alterum verum; ita everso quo defendimur, reliquum est quo premimur,