Latin
Book 7, Chapter 2
Quintilian, Institutio Oratoria 7.2.18
Not analysed yet
manifestum ,quis potionem dederit, quae si veneni fuit, nulla quaestio de auctore; tamen, an venenum fuerit, ex argumentis a persona ductis colligetur. superest tertium, in quo factum esse constat aliquid, a quo sit factum, quaeritur. cuius rei supervacuum est ponere exemplum, cum plurima sint huiusmodi iudicia, ut hominem occisum esse manifestum sit vel sacrilegium commissum, is autem, qui arguitur fecisse, neget. ex hoc nascitur ἀντικατηγορία; utique enim factum esse convenit, quod duo invicem obiiciunt.