# Institutio Oratoria 7.2.19-20

Quintilian, Institutio Oratoria, 7.2.19 to 7.2.20. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/7.2.19

in quo quidem genere causarum admonet Celsus fieri id in foro non posse; quod neminem ignorare arbitror. de uno reo consilium cogitur, et etiam si qui sunt, qui invicem accusent, alterum iudicium praeferre necesse est. Apollodorus quoque ἀντικατηγορίαν duas esse controversias dixit, et sunt revera secundum forense ius duae lites. potest tamen hoc genus in cognitionem venire senatus aut principis. sed in iudicio quoque nihil interest actionum,

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
