Latin
Book 7, Chapter 2
Quintilian, Institutio Oratoria 7.2.21
Not analysed yet
utrum simul de utroque pronuntietur an sententia de uno feratur. Quo in genere semper prior debebit esse defensio, primum quia natura potior est salus nostra quam adversarii pernicies, deinde quod plus habebimus in accusatione auctoritatis, si prius de innocentia nostra constiterit, postremum, quod ita demum duplex causa erit. nam qui dicit, ego non occidi, habet reliquam partem, ut dicat, tu occidisti; at qui dicit, tu occidisti, supervacuum habet postea dicere, ego non occidi.