Latin
Book 7, Chapter 2
Quintilian, Institutio Oratoria 7.2.24
Not analysed yet
id autem genus de quo novissime dixi non solum in scholis saepe tractatur, sed etiam in foro. nam id est in causa Naevii Arpiniani solum quaesitum, praecipitata esset ab eo uxor an se ipsa sua sponte iecisset. cuius actionem et quidem solam in hoc tempus emiseram, quod ipsum me fecisse ductum iuvenali cupiditate gloriae fateor. nam ceterae, quae sub nomine meo feruntur, negligentia excipientium in quaestum notariorum corruptae minimam partem mei habent.