# Institutio Oratoria 7.2.27-30

Quintilian, Institutio Oratoria, 7.2.27 to 7.2.30. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/7.2.27

nonne tota lis constat duarum causarum comparatione et coniectura duplici atque diversa? quae autem accusantium ac defendentium, eadem petentium et infitiantium ratio est. ducitur coniectura primum a praeteritis. in his sunt personae, causae, consilia. nam is ordo est, ut facere voluerit, potuerit, fecerit. ideoque intuendum ante omnia, qualis sit de quo agitur. accusatoris autem est efficere ut, si quid obiecerit non solum turpe sit, sed etiam crimini, de quo est iudicium, quam maxime conveniat. nam si reum caedis impudicum vel adulterum vocet, laedat quidem infamia, minus tamen hoc ad fidem valeat quam si audacem, petulantem, crudelem, temerarium ostenderit. patrono , si fieri poterit, id agendum est ut obiecta vel neget vel defendat vel minuat; proximum est ut a praesenti quaestione separet. sunt enim pleraque non solum dissimilia, sed etiam aliquando contraria: ut si reus furti prodigus dicatur aut negligens. neque enim videtur in eundem et contemptus pecuniae et cupiditas cadere. si deerunt haec remedia, ad illa declinandum est, non de hoc quaeri nec eum, qui aliquando peccaverit, utique commisisse omnia, et hanc fiduciam fuisse accusatoribus falsa obiiciendi, quod laesum et vulneratum reum speraverint hac invidia opprimi posse.

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
