# Institutio Oratoria 7.2.4

Quintilian, Institutio Oratoria, Book 7, Chapter 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/7.2.4

ea vero, quae sunt praesentis temporis, si non argumentis, quae necesse est praecessisse, sed oculis deprehendenda sunt, non egent coniectura, ut si apud Lacedaemonios quaeratur, an Athenis muri fiant. sed et illud, quod potest videri extra haec positum, coniecturae genus, cum de aliquo homine quaeritur, qui sit; ut est quaesitum contra Urbiniae heredes, is qui tanquam filius petebat bona, Figulus esset an Sosipater.

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
