Latin
7.2.47 to 7.2.49
Quintilian, Institutio Oratoria 7.2.47-49
Not analysed yet
haec aut nostra sunt aut aliena. sed verba nobis magis nocent et minus prosunt nostra quam aliena; magis prosunt et minus nocent aliena quam nostra. facta autem interim magis prosunt nostra, interim aliena, ut si quid, quod pro nobis sit, adversarius fecit; semper vero magis nocent nostra quam aliena. est et illa in verbis differentia, quod aut aperta sunt aut dubia. seu nostra seu aliena sunt, infirmiora in utrumque sint necesse dubia; tamen nostra saepe nobis nocent, ut in illa controversia: interrogatus filius, ubi esset pater, dixit, Ubicunque est, vivit; at ille in puteo mortuus est inventus. aliena ,quae sunt dubia, nunquam possunt nocere nisi aut incerto auctore aut mortuo. nocte audita vox est, cauete tyrannidem; et, interrogatus ,cuius veneno moreretur respondit, Non expedit tibi scire. nam si est, qui possit interrogari, solvet ambiguitatem.