# Institutio Oratoria 7.2.47-49

Quintilian, Institutio Oratoria, 7.2.47 to 7.2.49. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/7.2.47

haec aut nostra sunt aut aliena. sed verba nobis magis nocent et minus prosunt nostra quam aliena; magis prosunt et minus nocent aliena quam nostra. facta autem interim magis prosunt nostra, interim aliena, ut si quid, quod pro nobis sit, adversarius fecit; semper vero magis nocent nostra quam aliena. est et illa in verbis differentia, quod aut aperta sunt aut dubia. seu nostra seu aliena sunt, infirmiora in utrumque sint necesse dubia; tamen nostra saepe nobis nocent, ut in illa controversia: interrogatus filius, ubi esset pater, dixit, Ubicunque est, vivit; at ille in puteo mortuus est inventus. aliena , quae sunt dubia, nunquam possunt nocere nisi aut incerto auctore aut mortuo. nocte audita vox est, cauete tyrannidem; et, interrogatus , cuius veneno moreretur respondit, Non expedit tibi scire. nam si est, qui possit interrogari, solvet ambiguitatem.

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
