# Institutio Oratoria 7.2.5-9

Quintilian, Institutio Oratoria, 7.2.5 to 7.2.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/7.2.5

nam et substantia eius sub oculos venit, ut non possit quaeri, an sit, quomodo an ultra oceanum; nec quid sit nec quale sit, sed quis sit? verum hoc quoque genus litis ex praeterito pendet, an hic sit ex Urbinia natus Clusinius Figulus. fuerunt autem tales nostris etiam temporibus controversiae, atque aliquae in meum quoque patrocinium inciderunt. animi coniectura non dubie in omnia tempora cadit, qua mente Ligarius in Africa fuerit, qua mente Pyrrhus foedus petat, quomodo laturus sit Caesar, si Ptolemaeus Pompeium occiderit. quaeritur per coniecturam et qualitas circa modum, speciem, numerum, an sol maior quam terra, luna globosa an plana an acuta, unus mundus an plures. itemque extra naturales quaestiones, maius bellum Troianum an Peloponnesium, qualis clipeus Achillis, an unus Hercules. in iis autem, quae accusatione ac defensione constant, unum est genus, in quo quaeritur et de facto et de auctore; quod interim coniunctam quaestionem habet, cum utrumque pariter negatur, interim separatam, cum et factum sit necne, et si de facto constet, a quo factum sit ambigitur. ipsum quoque factum aliquando simplicem quaestionem habet, an homo perierit, aliquando duplicem, veneno an cruditate perierit. alterum est genus de facto tantum, cum, si id certum sit, non potest de auctore dubitari; tertium de auctore tantum, cum factum constat, sed a quo sit factum in controversiam venit. et hoc, quod tertio loco posui, non est simplex. aut enim reus fecisse tantummodo se negat aut alium fecisse dicit. sed ne in alterum quidem transferendi criminis una forma est. Interdum enim substituitur mutua accusatio, quam Graeci ἀντικατηγορίαν vocant, nostrorum quidam concertativam. Interdum in aliquam personam, quae extra discrimen iudicii est, transfertur, et alias certam, alias incertam;

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
