# Institutio Oratoria 7.2.50

Quintilian, Institutio Oratoria, Book 7, Chapter 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/7.2.50

cum autem dicta factaque nostra defendi solo animo possint, aliena varie refutantur. de uno quidem maximo genere coniecturalium controversiarum locuti videmur, sed in omnes aliquid ex his cadit. nam furti, depositi, creditae pecuniae et a facultatibus argumenta veniunt, an fuerit, quod deponeretur, et a personis, an ullum deposuisse apud hunc, vel huic credidisse credibile sit, an petitorem calumniari, an reum infitiatorem esse vel furem.

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
