Latin
Book 7, Chapter 3
Quintilian, Institutio Oratoria 7.3.1
Not analysed yet
sequitur coniecturam finitio. nam ,qui non potest dicere nihil fecisse, proximum habebit, ut dicat, non id fecisse, quod obiiciatur. itaque pluribus legibus rei iisdem quibus coniectura versatur, defensionis tantum genere mutato, ut rei furtis, depositis, adulteriis. nam ,quemadmodum dicimus, non feci furtum, non accepi depositum, non commisi adulterium, ita, non est hoc furtum, non est hoc depositum, non est hoc adulterium.