# Institutio Oratoria 7.3.1

Quintilian, Institutio Oratoria, Book 7, Chapter 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/7.3.1

sequitur coniecturam finitio. nam , qui non potest dicere nihil fecisse, proximum habebit, ut dicat, non id fecisse, quod obiiciatur. itaque pluribus legibus rei iisdem quibus coniectura versatur, defensionis tantum genere mutato, ut rei furtis, depositis, adulteriis. nam , quemadmodum dicimus, non feci furtum, non accepi depositum, non commisi adulterium, ita, non est hoc furtum, non est hoc depositum, non est hoc adulterium.

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
