# Institutio Oratoria 7.3.11-13

Quintilian, Institutio Oratoria, 7.3.11 to 7.3.13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/7.3.11

ideoque συλλογισμός de quo postea dicam, velut infirmior est finitio, quia rei hac quaeritur, an idem sit huius rei nomen quod alterius, illo, an proinde habenda sit haec atque illa. est et talis finitionum diversitas, ut qui idem sentiant, non iisdem verbis comprehendant: ut rhetorice bene dicendi scientia, et eadem bene inveniendi et bene enuntiandi et dicendi secundum virtutem orationis et dicendi quod sit officii. atque providendum ut, si sensu non pugnant, comprehensione dissentiant. sed de his disputatur, non litigatur. opus est aliquando finitione obscurioribus et ignotioribus verbis ut, quid sit clarigatio, erctum citum: interim notis nomine verbis, quid sit penus, quid litus. quae varietas efficit, ut eam quidam coniecturae, quidam qualitati, quidam legitimis quaestionibus subiecerint.

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
