Latin
7.3.15 to 7.3.16
Quintilian, Institutio Oratoria 7.3.15-16
Not analysed yet
persuadendum enim iudici est, qui etiamsi verbis devinctus est, tamen, nisi ipsi rei accesserit, tacitus dissentiet. agenti vero quae tanta est huius praecisae comprehensionis necessitas? an ,si non dixero, homo est animal mortale rationale, non potero, expositis tot corporis animique proprietatibus, latius oratione ducta, vel a dis eum vel a mutis discernere? quid quod nec uno modo definitur res eadem (ut facit Cicero: quid est enim vulgo? universos )et latiore varioque tractatu, ut omnes oratores plerumque fecerunt? rarissima enim apud eos reperitur ilia ex consuetudine philosophorum ducta servitus ad certa se verba adstringendi, idque faciendum rei libris Ciceronis de Oratore vetat M. Antonius.