# Institutio Oratoria 7.3.18

Quintilian, Institutio Oratoria, Book 7, Chapter 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/7.3.18

aut , cum finitionem praecedit probatio, ut rei Philippicis Cicero Servium Sulpicium occisum ab Antonio colligit et rei clausula demum ita finit: is enim profecto mortem attulit qui causa mortis fuit. non negaverim tamen haec quoque, ut expediet causae, esse facienda, et si quando firme comprehendi poterit brevi complexu verborum finitio, esse id tum elegans tum etiam fortissimum, si modo erit illa inexpugnabilis.

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
