# Institutio Oratoria 7.3.19-21

Quintilian, Institutio Oratoria, 7.3.19 to 7.3.21. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/7.3.19

eius certus ordo est, quid sit, an hoc sit. et rei hoc fere labor maior est, ut finitionem confirmes, quam ut rei rein finitionem applices. in eo, quid sit, duplex opus est. nam et nostra confirmanda est et adversae partis destruenda finitio. ideoque rei schola, ubi nobis ipsi fingimus contradictionem, duos ponere debemus fines, quales utrinque esse optimi poterunt. at rei foro providendum, num forte supervacua et nihil ad causam pertinens an ambigua an contraria an communis sit finitio; quorum nihil accidere nisi agentis culpa potest. ut recte autem finiamus, ita fiet, si prius rei animo constituerimus quid velimus efficere. sic enim accommodari ad voluntatem verba poterunt. atque ut a notissimo exemplo, quo sit res lucidior, non recedamus: qui privatam pecuniam de templo surripuit, sacrilegii reus est.

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
