# Institutio Oratoria 7.3.2-6

Quintilian, Institutio Oratoria, 7.3.2 to 7.3.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/7.3.2

interim a qualitate ad finitionem descenditur, ut rei actionibus dementiae, malae tractationis, rei publicae laesae; rei quibus si recte facta esse, quae obiiciuntur, dici non potest, illud succurrit, non est male tractare uxorem verbis laedere. finitio igitur est rei propositae propria et dilucida et breviter comprehensa verbis enuntiatio. constat maxime, sicut est dictum, genere, specie, differentibus, propriis: ut si finias equum, (noto enim maxime utar exemplo) genus est animal, species mortale, differentia irrationale, (nam et homo mortale erat) proprium hinniens. haec adhibetur orationi pluribus causis. nam tum est certum de nomine, sed quaeritur quae res ei subiicienda sit, tum res est manifesta, sed de nomine non constat. cum de nomine constat, de re dubium est, interim coniectura est: ut si quaeratur, quid sit deus. nam qui neget deum esse spiritum omnibus partibus immixtum, non hoc dicat falsam esse divinae illius naturae appellationem, sicut Epicurus, qui humanam ei formam locumque inter mundos dedit? nomine uterque uno utitur; utrum sit rei re, coniectat. interim qualitas tractatur, ut quid sit rhetorice, vis persuadendi an bene dicendi scientia. quod genus est rei iudiciis frequentissimum. sic enim quaeritur, an deprehensus rei lupanari cum aliena uxore adulter sit: quia non de appellatione, sed de vi facti eius ambigitur, an omnino peccaverit. nam si peccavit, non potest esse aliud quam adulter.

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
