Latin
Book 7, Chapter 3
Quintilian, Institutio Oratoria 7.3.22
Not analysed yet
culpa manifesta est; quaestio est an huic crimini nomen quod est rei lege conveniat. ergo ambigitur an hoc sacrilegium sit? accusator ,quia de templo surrepta sit pecunia, utitur hoc nomine. reus ,quia privatam surripuerit, negat esse sacrilegium sed furtum fatetur. actor ergo ita finiet, sacrilegium est surripere aliquid de sacro; Reus, sacrilegium est surripere aliquid sacri. uterque finitionem alterius impugnat.