# Institutio Oratoria 7.3.22

Quintilian, Institutio Oratoria, Book 7, Chapter 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/7.3.22

culpa manifesta est; quaestio est an huic crimini nomen quod est rei lege conveniat. ergo ambigitur an hoc sacrilegium sit? accusator , quia de templo surrepta sit pecunia, utitur hoc nomine. reus , quia privatam surripuerit, negat esse sacrilegium sed furtum fatetur. actor ergo ita finiet, sacrilegium est surripere aliquid de sacro; Reus, sacrilegium est surripere aliquid sacri. uterque finitionem alterius impugnat.

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
