# Institutio Oratoria 7.3.27

Quintilian, Institutio Oratoria, Book 7, Chapter 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/7.3.27

dicet enim adversarius, servire eum servitutem aut eo iure quo servum. videamus ergo propria et differentia, quae libro quinto leviter rei transitu attigeram. servus , cum manumittitur, fit libertinus, addictus recepta libertate ingenuus; servus invito domino libertatem non consequetur, addictus soluendo citra voluntatem domini consequetur: ad servum nulla lex pertinet, addictus legem habet. propria liberi, quod nemo habet nisi liber, praenomen, nomen, cognomen, tribum; habet haec addictus.

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
