Latin
Book 7, Chapter 3
Quintilian, Institutio Oratoria 7.3.34
Not analysed yet
nec fuerit rei causa mortis solum adolescentium factum sed credulitas senis, rei dolore ferundo infirmitas; denique, si fortior fuisset aut prudentior, uiueret. nec mala mente fecerunt; et ille potuit vel ex loco tumuli vel ex opere tumultuario suspicari non esse monumentum. qui ergo puniri debent, rei quibus omnia absunt homicidae praeter manum?