# Institutio Oratoria 7.3.7

Quintilian, Institutio Oratoria, Book 7, Chapter 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/7.3.7

diversum est genus, cum controversia consistit rei nomine, quod pendet ex scripto, nec versatur rei iudiciis nisi propter verba quae litem faciunt: an, qui se interficit, homicida sit; an, qui tyrannum rei mortem compulit, tyrannicida; an carmina magorum veneficium. res enim manifesta est, sciturque non idem esse occidere se quod alium, non idem occidere tyrannum quod compellere ad mortem, non idem carmina ac mortiferam potionem; quaeritur tamen, an eodem nomine appellanda sint.

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
