Latin
7.3.8 to 7.3.9
Quintilian, Institutio Oratoria 7.3.8-9
Not analysed yet
quanquam autem dissentire vix audeo a Cicerone, qui multos secutus auctores dicit, finitionem esse de eodem et de altero, semper enim neganti aliquod esse nomen dicendum quod sit potius: tamen equidem tris habeo velut species. nam interim convenit solum quaerere, an hoc sit, ut an adulterium rei lupanari. cum hoc negamus, non necesse est dicere quid id vocetur, quia totum crimen infitiamur. interim quaeritur, hoc an hoc; furtum an sacrilegium. non quin sufficiat non esse sacrilegium, sed quia necesse sit dicere quid sit aliud; quo rei loco utrumque finiendum est.