Latin
Book 7, Chapter 4
Quintilian, Institutio Oratoria 7.4.13
Not analysed yet
haec circa defensionem facti; quae si neque per se ipsa nec adhibitis auxiliis dabitur, proximum est in alium transferre crimen, si possumus. ideoque etiam in hos, qui citra scriptum sunt, status visa est cadere translatio Interdum ergo culpa in hominem relegatur, ut si Gracchus reus foederis Numantini, cuius metu leges populares tulisse in tribunatu videretur, missum se ab imperatore suo diceret.