Latin
Book 7, Chapter 4
Quintilian, Institutio Oratoria 7.4.20
Not analysed yet
sed nonnunquam etiam rei totius hic summa constituta. an vero si exheredatum a se filium pater testatus fuerit elogio, propterea quod is meretricem amaverit, non omnis hic erit quaestio, an huic delicto pater debuerit ignoscere et centumviri tribuere debeant veniam? sed etiam in formulis, cum poenariae sunt actiones, ita causam partimur, an commissa sit poena, an exigi debeat. id autem, quod illi viderunt, verum est, reum a iudicibus hoc defensionis modo liberari non posse.