Latin
7.4.24 to 7.4.26
Quintilian, Institutio Oratoria 7.4.24-26
Not analysed yet
nam coniectura extrinsecus quoque adductas frequenter probationes habet et argumenta ex materia sumit; quale quidque videatur eloquentiae est opus; hic regnat, hic imperat, hic sola vincit. huic parti subiungit Verginius causas abdicationis, dementiae, malae tractationis, orbarum nuptias indicentium. nam et fere sic accidit, inventique sunt, qui has materias officiorum vocarent. sed alios quoque nonnunquam leges hae recipiunt status. nam et coniectura est aliquando in plerisque horum, cum se vel non fecisse vel bona mente fecisse contendunt Cuius generis exempla sunt multa. et quid sit dementia ac mala tractatio, finitur. nam leges iuris plerumque quaestiones praecurrere solent, sed ex quibus causae non fiat status. quod tamen facto defendi non poterit, iure nitetur: et quot et quibus causis abdicare non liceat, et in quae crimina malae tractationis actio non detur, et cui accusare dementiae non permittatur.