Latin
Book 7, Chapter 4
Quintilian, Institutio Oratoria 7.4.36
Not analysed yet
praeter haec finguntur in scholis et inscripti maleficii, in quibus aut hoc quaeritur, an inscriptum sit aut hoc, an maleficium sit, raro utrumque. male gestae legationis apud Graecos et veris causis frequens, ubi iuris loco quaeri solet, an omnino aliter agere quam mandatum sit liceat, et quo usque sit legatus, quoniam aliae in nuntiando, aliae in renuntiando sunt, ut in Heio, qui testimonium in Verrem dixerat post perlatam legationem.