# Institutio Oratoria 7.4.37

Quintilian, Institutio Oratoria, Book 7, Chapter 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/7.4.37

plurimum tamen est in eo, quale sit factum. rei publicae laesae: hinc moventur quidem illae iuris cavillationes, quid sit rem publicam laedere, et, laeserit an non profuerit, et, ab ipso an propter ipsum laesa sit: in facto tamen plurimum est. ingrati quoque, in quo genere quaeritur, an is cum quo agitur acceperit beneficium. quod raro negandum est; ingratus est enim qui negat.

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
