# Institutio Oratoria 7.4.40-44

Quintilian, Institutio Oratoria, 7.4.40 to 7.4.44. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/7.4.40

sed mihi nec omnes persequi materias in animo est, fingi enim adhuc possunt; nec omnes earum quaestiones, quia positionibus mutantur. hoc tantum admiror Flavum, cuius apud me summa est auctoritas, cum artem scholae tantum componeret, tam anguste materiam qualitatis terminasse. quantitas quoque, ut dixi, etiamsi non semper, plerumque tamen eidem subiacet, seu modi est seu numeri. sed modus aliquando constat aestimatione facti, quanta sit culpa, quantumve beneficium, aliquando iure, cum id in controversiam venit, qua quis lege puniendus vel honorandus sit: stuprator decem milia dare debeat, quae poena huic crimini constitute est, an, quia se stupratus suspendit, capite puniri tanquam causa mortis. quo in genere falluntur, qui ita dicunt, tanquam inter duas leges quaeratur: nam de decem milibus nulla controversia est, quae non petuntur. iudicium redditur, an reus causa sit mortis. in coniecturam quoque eadem species cadit, cum, perpetuo an quinquennali sit exilio multandus, in controversiam venerit; nam an prudens caedem commiserit quaeritur. illa quoque, quae ex numero ducitur, pendet ex iure, an Thrasybulo triginta praemia debeantur, et, cum duo fures pecuniam abstulerint, separatim quadruplum quisque an duplum debeat. sed hic quoque factum aestimatur et, tamen ius ipsum pendet ex qualitate.

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
