# Institutio Oratoria 7.4.6

Quintilian, Institutio Oratoria, Book 7, Chapter 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/7.4.6

hinc sunt pietas, fides, continentia et talia. adiiciunt et id, quod sit par. verum id non temere intuendum est: nam et vis contra vim et talio nihil habent adversum eum, qui prior fecit, iniusti; et non, quoniam res pares sunt, etiam id est iustum, quod antecessit. illa utrinque iusta, eadem lex, eadem condicio; ac forsitan ne sint quidem paria, quae ulla parte sunt dissimilia. constitutio est in lege, more, iudicato, pacto.

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
