Latin
7.4.7 to 7.4.8
Quintilian, Institutio Oratoria 7.4.7-8
Not analysed yet
alterum est defensionis genus, in quo factum per se improbabile adsumptis extrinsecus auxiliis tuemur; id vocant κατ᾽ ἀντίθεσιν Latine hoc quoque non ad verbum transferunt, adsumptiva enim dicitur causa. in quo genere fortissimum est, si crimen causa facti tuemur, qualis est defensio Orestis, Horatii, Milonis. Ἀντέγκλημα dicitur, quia omnis nostra defensio constat eius accusatione, qui vindicatur: occisus est, sed latro; excaecatus, sed raptor.