# Institutio Oratoria 7.5.1-2

Quintilian, Institutio Oratoria, 7.5.1 to 7.5.2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/7.5.1

qui neque fecisse se negabit neque aliud esse quod fecerit dicet neque factum defendet, necesse est in suo iure consistat, in quo plerumque actionis est quaestio. ea non semper, ut quidam putaverunt, iudicium antecedit, qualia sunt praetorum curiosa consilia, cum de iure accusatoris ambigitur; sed in ipsis iudiciis frequentissime versatur. est autem duplex eius disceptationis condicio, quod aut intentio aut praescriptio habet controversiam. ac fuerunt, qui praescriptionis statum facerent, tanquam ea non iisdem omnibus quibus ceterae leges quaestionibus contineretur.

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
