Latin
Book 7, Chapter 7
Quintilian, Institutio Oratoria 7.7.4
Not analysed yet
diversae quoque leges confligunt aut similes aut impares. diversae ,quibus etiam citra adversam legem contradici possit, ut in hac controversia: magistratus ab arce ne discedat; vir fortis optet quod volet: impunitatem magistratus petit. vel alia nulla obstante quaeri potest, vir fortis an, quidquid optarit, accipere debeat. et in legem magistratus multa dicentur, quibus scriptum expugnatur; si incendium in arce fuerit, si in hostes decurrendum.