# Institutio Oratoria 7.8.2

Quintilian, Institutio Oratoria, Book 7, Chapter 8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/7.8.2

sit enim lex: venefica capite puniatur. saepe se verberanti marito uxor amatorium dedit; eundem repudiavit; per propinquos rogata ut rediret non est reversa; suspendit se maritus. mulier veneficii rea est. fortissima est actio dicentis amatorium venenum esse. id erit finitio; quod si parum valebit, fiet syllogismus, ad quem, velut remissa priore contentione, veniemus, an proinde puniri debeat, ac si virum veneno necasset?

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
