Latin
Book 7, Chapter 9
Quintilian, Institutio Oratoria 7.9.12
Not analysed yet
pluribus verbis emendandum, ubi est id, quod quo referatur dubium est, et ipsum est ambiguum. heres meus dare illi damnas esto omnia sua. in quod genus incidit Cicero loquens de C. Fannio; is soceri instituto, quem, quia cooptatus in augurum collegium non erat, non admodum diligebat, praesertim cum ille Q. Scaevolam sibi minorem natu generum praetulisset. nam sibi et ad socerum referri et ad Fannium potest.