Latin
Book 8, Chapter 1
Quintilian, Institutio Oratoria 8.1.2
Not analysed yet
sed ea, quae de ratione Latine atque emendate loquendi fuerunt dicenda, in libro primo, cum de grammatice loqueremur, exsecuti sumus. verum illic tantum ne vitiosa essent praecepimus; hic non alienum est admonere ut sint quam minime peregrina et externa. multos enim, quibus loquendi ratio non desit, invenias quos curiose potius loqui dixeris quam Latine, quomodo et illa Attica anus Theophrastum, hominem alioqui disertissimum, adnotata unius adfectatione verbi, hospitem dixit nec alio se id deprehendisse interrogata respondit, quam quod nimium Attice loqueretur.