# Institutio Oratoria 8.26-31

Quintilian, Institutio Oratoria, 8.26 to 8.31. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/8.26

sed ille est durus atque ineruditus; nos melius, quibus sordet omne quod natura dictavit, qui non ornamenta quaerimus sed lenocinia, quasi vero sit ulla verborum nisi rei cohaerentium virtus; quae ut propria sint et dilucida et ornata et apte collocentur, si tota vita laborandum est, omnis studiorum fructus amissus est. atqui plerosque videas haerentes circa singula et dum inveniunt et dum inventa ponderant ac dimetiuntur. quod si idcirco fieret ut semper optimis uterentur, abominanda tamen haec infelicitas erat, quae et cursum dicendi refrenat et calorem cogitationis extinguit mora et diffidentia. miser enim et, ut sic dicam, pauper orator est qui nullum verbum aequo animo perdere potest. sed ne perdet quidem, qui rationem loquendi primum cognoverit, tum lectione multa et idonea copiosam sibi verborum supellectilem compararit et huic adhibuerit artem collocandi, deinde haec omnia exercitatione plurima roborarit, ut semper in promptu sint et ante oculos. namque ei qui id fecerit simul res cum suis nominibus occurrent. sed opus est studio praecedente et acquisita facultate et quasi reposita. namque ista quaerendi, iudicandi, comparandi anxietas, dum discimus, adhibenda est, non dum dicimus. alioqui sicut, qui patrimonium non pararunt, sub diem quaerunt, ita in oratione, qui non satis laboravit. sin praeparata dicendi vis fuerit, erunt in officio, non ut requisita respondere, sed ut semper sensibus inhaerere videantur atque eos ut umbra corpus sequi. sed in hac ipsa cura est aliquid satis. nam cum Latina, significantia, ornata, cum apte sunt collocata, quid amplius laboremus? quibusdam tamen nullus est finis calumniandi se et cum singulis paene syllabis commoriendi, qui etiam, cum optima sunt reperta, quaerunt aliquid quod sit magis antiquum, remotum, inopinatum, nec intelligunt iacere sensus in oratione, in qua verba laudantur.

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
