Latin
8.3.1 to 8.3.6
Quintilian, Institutio Oratoria 8.3.1-6
Not analysed yet
venio nunc ad ornatum, in quo sine dubio plus quam in ceteris dicendi partibus sibi indulget orator. nam emendate quidem ac lucide dicentium tenue praemium est, magisque ut vitiis carere quam ut aliquam magnam virtutem adeptus esse videaris. inventio cum imperitis saepe communis, dispositio modicae doctrinae credi potest; si quae sunt artes altiores, plerumque occultantur, ut artes sint; denique omnia haec ad utilitatem causarum solam referenda sunt. cultu vero atque ornatu se quoque commendat ipse qui dicit et in ceteris iudicium doctorum, in hoc vero etiam popularem laudem petit, nec fortibus modo, sed etiam fulgentibus armis proeliatur. an in causa Cicero Cornelii consecutus esset docendo iudicem tantum et utiliter demum ac Latine perspicueque dicendo, ut populus Romanus admirationem suam non acclamatione tantum, sed etiam plausu confiteretur? sublimitas profecto et magnificentia et nitor et auctoritas expressit illum fragorem. nec tam insolita laus esset prosecuta dicentem, si usitata et ceteris similis fuisset oratio. atque ego illos credo, qui aderant, nec sensisse quid facerent nec sponte iudicioque plausisse, sed velut mente captos et quo essent in loco ignaros erupisse in hunc voluptatis adfectum. sed ne causae quidem parum confert idem hic orationis ornatus. nam ,qui libenter audiunt, et magis attendunt et facilius credunt, plerumque ipsa delectatione capiuntur, nonnunquam admiratione auferuntur. nam et ferrum ipsum adfert oculis terroris aliquid, et fulmina ipsa non tam nos confunderent, si vis eorum tantum, non etiam ipse fulgor timeretur. recteque Cicero his ipsis ad Brutum verbis quadam in epistola scribit, nam eloquentiam, quae admirationem non habet, nullam iudico. eandem Aristoteles quoque petendam maxime putat. sed hic ornatus (repetam enim) virilis et fortis et sanctus sit nec effeminatam levitatem et fuco ementitum colorem amet, sanguine et viribus niteat.