# Institutio Oratoria 8.3.25

Quintilian, Institutio Oratoria, Book 8, Chapter 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/8.3.25

olli enim et quianam et moerus et pone et pellacia aspergunt illam, quae etiam in picturis est gratissima, vetustatis inimitabilem arti auctoritatem. sed utendum modo, nec ex ultimis teneris repetenda. satis est vetus quaeso; quid necesse est quaiso dicere? oppido quidem usi sunt paulum tempore nostro superiores, vereor, ut iam nos ferat quisquam; certe antegerio, cuius eadem significatio est, nemo nisi ambitiosus utetur.

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
