# Institutio Oratoria 8.3.38-43

Quintilian, Institutio Oratoria, 8.3.38 to 8.3.43. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/8.3.38

translata probari nisi in contextu sermonis non possunt. itaque de singulis verbis satis dictum, quae, ut alio loco ostendi, per se nullam virtutem habent. sed ne inornata sunt quidem, nisi cum sunt infra rei, de qua loquendum est, dignitatem, excepto si obscena nudis nominibus enuntientur. quod viderint, qui non putant esse vitanda, quia nec sit vox ulla natura turpis et, si qua est rei deformitas, alia quoque appellatione quacunque ad intellectum eundem nihilominus perveniat. ego Romani pudoris more contentus, ut iam respondi talibus, verecundiam silentio vindicabo. iam hinc igitur ad rationem sermonis coniuncti transeamus. cuius ornatus in haec duo prima dividitur, quam concipiamus elocutionem, quo modo efferamus. nam primum est, ut liqueat, augere quid velimus an minuere, concitate dicere an moderate, laete an severe, abundanter an presse, aspere an leniter, magnifice an subtiliter, graviter an urbane. tum , quo translationum genere, quibus figuris, qualibus sententiis, quo modo, qua postremo collocatione id, quod intendimus, efficere possimus. ceterum dicturus, quibus ornetur oratio, prius ea, quae sunt huic contraria laudi, attingam; nam prima virtus est vitio carere. igitur ante omnia ne speremus ornatam orationem fore, quae probabilis non erit. Probabile autem Cicero id genus dicit, quod non nimis est comptum. Non quia comi expolirique non debeat (nam et haec ornatus pars est) sed quia vitium est ubique quod nimium est. itaque vult esse auctoritatem in verbis, sententias vel graves vel aptas opinionibus hominum ac moribus. his enim salvis, licet assumere ea quibus illustrem fieri orationem putat, delecta, translata, superlata, ad nomen adiuncta, duplicata et idem significantia atque ab ipsa actione atque ab imitatione rerum non abhorrentia.

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
