# Institutio Oratoria 8.3.45

Quintilian, Institutio Oratoria, Book 8, Chapter 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/8.3.45

tamen vitandam, quatenus verba honesta moribus perdidimus, et vincentibus iam vitiis cedendum est) sive iunctura deformiter sonat, ut, si cum hominibus notis loqui nos dicimus, nisi hoc ipsum hominibus medium sit, in praefanda videmur incidere, quia ultima prioris syllabae littera, quae exprimi nisi labris coeuntibus non potest, aut intersistere nos indecentissime cogit aut continuata cum insequente in naturam eius corrumpitur.

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
