# Institutio Oratoria 8.3.46-47

Quintilian, Institutio Oratoria, 8.3.46 to 8.3.47. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/8.3.46

aliaeque coniunctiones aliquid simile faciunt, quas persequi libenter est in eo vitio, quod vitandum dicimus, commorantis. sed divisio quoque adfert eandem iniuriam pudori, ut si intercapedinis nominativo casu quis utatur. nec scripto modo id accidit, sed etiam sensu plerique obscene intelligere, nisi caveris, cupiunt (ut apud Ovidium quaeque latent meliora putat ) et ex verbis, quae longissime ab obscenitate absunt, occasionem turpitudinis rapere. siquidem Celsus κακέμφατον apud Vergilium putat: incipiunt agitata tumescere. Quod si recipias, nihil loqui tutum est.

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
