Latin
8.3.49 to 8.3.55
Quintilian, Institutio Oratoria 8.3.49-55
Not analysed yet
sordida, ieiuna, tristis, ingrata, vilis oratio est; quae vitia facillime fient manifesta contrariis virtutibus. nam primum acuto, secundum nitido, tertium copioso, deinceps hilari, iucundo, accurato diversum est. vitari debet et μείωσις, cum sermoni deest aliquid, quo minus plenus sit; quanquam id obscurae potius quam inornatae orationis est vitium. sed hoc quoque, cum a prudentibus fit, schema dici solet, sicut ταυτολογία id est eiusdem verbi aut sermonis iteratio. haec enim, quanquam non magnopere a summis auctoribus vitata, interim vitium videri potest, in quod saepe incidit etiam Cicero securus tam parvae observationis, sicut hoc loco, non solum igitur illud iudicium iudicii simile, iudices, non fuit. interim mutato nomine ἐπανάλημψις dicitur, atque est et ipsum inter schemata; quorum exempla illo loco quaerenda, quo virtutes erunt. peior hac ὁμοείδεια, quae nulla varietatis gratia levat taedium atque est tota coloris unius, qua maxime deprehenditur carens arte oratio; eaque et in sententiis et in figuris et in compositione longe non animis solum sed etiam auribus est ingratissima. vitanda etiam μακρολογία, id est longior quam oportet sermo: ut apud T. Livium, legati non impetrata pace retro domum, unde venerant, abierunt. sed huic vicina periphrasis virtus habetur. est et πλεονασμὸς vitium, cum supervacuis verbis oratio oneratur: ego oculis meis vidi; sat est enim vidi. emendavit hoc etiam urbane in Hirtio Cicero, cui sapasim cum declamans filium a matre decem mensibus in utero latum esse dixisset, quid ? aliae, inquit, in perula solent ferre? nonnunquam tamen illud genus, cuius exemplum priore loco posui, adfirmationis gratia adhibetur: vocemque his auribus hausi. at vitium erit, quotiens otiosum fuerit et supererit, non cum adiicietur. est etiam, quae περιεργία vocatur, supervacua, ut sic dixerim, operositas, ut a diligenti curiosus et a religion superstitio distat. atque ,ut semel finiam, verbum omne, quod neque intellectum adiuvat neque ornatum, vitiosum dici potest.